Rorate Caeli

De episcoporum consecratione a Romano Pontifice

Joachim Nabuco: Episcoporum consecrationes Summo Pontifici a iure reservantur, qui sat frequenter personaliter eas persolvit, praesertim si consecrandi sint e familia vel domo sua, seu SRE cardinales [1].


1. Consecrationes a Summo Pontefice fieri solent intra missam lectam, praesertim propter duo, I° quia missa solemnis Papae est nimis prolixa, et 2° quia solus Papa consecratur ad altare papale, ubi Papa solet solemniter celebrare [2]. Vide notam I, p. 221 [: Romae saeculo XIII, dominus apostolicus electo dabat hostiam integram et diaconus ministrans calicem cum sanguine Christi. Id etiam probat episcoporum consecrationes intra missarum solemnia, id est cum cantu et sacris ministris, a summo pontifice fieri consuevisse. Andrieu tome II, p. 336].


2. Episcopi conconsecrantes intra archiepiscopos Apostolico solio assistentes seliguuntur. Vide notam 2, p. 182 [: Privilegium erat Apostolicum, et quidem exclusivum, consecrandi episcopos sine conconsecratoribus. In Ordine Romano XXXV saeculi X legis “Et benedicet eum Dominus Apostolicus per semetipsum... nam a ceteris episcopis benedici non potest minus quam a tribus.” Andrieu, Ordines Romani, IV, p. 44. Sed multum antea diaconus Carthaginiensis Fulgentius Ferrando, in suo Breviario, capite VI, scripsit “Ut unus episcopus episcopum non ordiner, excepta Ecclesia Romana.” Apud Duchesne, Les Origines du culte chrétien, ed. 3, p. 361. Grisar, Storia di Roma e dei Papi, Roma 1908, in- 4, p. 776. Privilegium tam insigne reliquerunt summi pontifices inde a saeculo XII vel circiter, amore forsan uniformitatis. Quis scit utrum ad tam singulare privilegium revertantur aliquando Petri successores. Vide excurcum De consecratione Summi Pontificis, n. 291a].


3. Capellani assistentes erunt episcopi duo ex assistentibus ad solium vel e familia sua, qui utuntur superpelliceo super rochetum et cruce pectorali.

4. Papa consecrationem exsequitur iuxta P[ontificalem] R[omanum] et induitur omnibus vestibus pontificalibus. Facit praeparationem et se vestit ad thronum, ubi in fine sacras deponit vestes.

5. Vittae lineae capiti et humeris electi imponuntur ab uno e subdiaconis apostolicis. Pius XI, Ad incrementum decoris, n. 78.


6. Super dona offerenda stemmata Summi Pontificis tantum apponentur.

7. Inthronizatio, quicumque sit electus, fit ad faldistorium, adstante Papa ad parvum thronum in suppedaneo a latere evangelii.

---

[1] Apud APC (1907, p. 96) habes relationem episcoporum a summis pontificibus consecratorum; ibi videbis quam frequenter id fiebat. Gregorius XVI consecravit episcopum unum ad altare papale, contra regulam generalem. Die 25 Februarii 1906, in dominica quinquagesima, Pius X quatuordecim episcopos Galliae consecravit; die 28 Octobris 1926, in festo SS. AA. Simonis et Judae, Pius XI sex episcopos e Sinis sacravit; et in festo ssmae. Trinitatis anni iubilaei 1933 quinque episcopos e locis missionum nativos (Sina, India, Annam). Demum in festo D. N. Iesu Christi Regis anni 1939 Pius XII in Basilica sancti Petri duodecim sacravit episcopos missionarios, quos in perpulchra homilia salutavit. AAS 1940, p. 595. Die 27 Decembris 1958 Ioannes XXIII, g. r., consecravit cardinalem Tardini, a secretis Status, insimul cum aliis septem praesulibus.

[2] "Au XIIe siècle une vieille tradition (inde a sancto Gregorio Papa I) ne permettait de célébrer à l'autel de Saint-Pierre d'autre ordination que celle du Pape lui-même". Andrieu, Ordines Romani, IV, p. 127, Ordo XXXVI.

1 comment:

Angelo said...

The first image of the Episcopal Consecration of Eugenio Pacelli now Ven. Pius Xll has a great story to it. He was consecrated a Bishop on May 13, 1917 on the very day and the very hour Our Lady of Fatima first appeared to the three Fatima Children. Not a coincidence!